Thursday, August 8, 2013

portando onera

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Galatas 6:2

pondus est cordi meo hac nocte.

vita iuvenis, beneficium est mihi quod dux sum gregis "vita iuvenis" nomine.  saepe adsum cum puellis adulescentibus.  totum annum, semel hebdomade solemus congrediri apud popinam vel domum nostram et loquemur de Iesu, de scripturos sanctos, de capitibus librorum, de vitis (et nonnumquam de vitiis) nostris, de quaestionibus, et ceteris.

aliter, soleo adesse cum his puellis locus publicis, apud ludos eorum, ubique, quandocumque.  hac nocte, ego et quaedam puella (quam amo, et amo omnes, et praecipue eam, cui nomen erit vobis ignotum) et illa est christiana, et est nata tantum sedecim annos.

periculum est ei, quod non bene se habet.  simpliciter, illa vult macram esse, et solet de corpore suo sollicitari.  sumet cibos edere, deinde cibos trahere ex corpore suo.

haec puella est exemplaris in omnibus rebus - in scholis, in amicitia, in fide - et secretum habebat hoc unum annum.  nuperrime parentes invenerunt secretum, et cras ferent eam ad medicam eius.  puella mihi dixit, et tantum audiebam, et hortabar, et roganda ponebam.  temptabam illam optimam puellam bene amare.

oro pro illa et tempto "portare onera" eius.

habeo amicos in vita mea (gratias Iesui ago) qui onera mea portant.  maritus, familia mea et amicae quaedam.  etiam in aliquo sensu, vos (haha si aliquis legit).  exempli gratia, inspice "ergo hic sum" in indice huius blog.

bene.  volebam dicere aliter hac nocte, sed fortasse sufficiunt res minutales.  gratias quod legistis.

avia mea

 avia mea est dilectissima femina in vita mea, et semper erat.  nomen est ei "lucy holland" ex quo nomine venit meum "lucianne holland chiles" et cum essem puella, volebam esse similem aviae.  ergo incepi scribere nomen meum "lucy" (quod scribitur "luci") et color dilectus fuit ruber, quod avia mea solebat induta esse perspicilo rubris finibus et gubernare autoraedam rubram.

etiam nunc, amo colorem rubrium.  et adhuc volo esse similem aviae meae.

nata est 91 annos et habitat lexintoniae (gratias deo) et amat familiam nostram (multos nepotes et filios nepotum), amat dare res (cibos, pecuniam, quidquid habet) aliis, et amat ludere cartulis.

nonnumquam beneficium habeo ad ludendum cum illa, cum avia mariti sororis beverly, cum matre mea & cum socru mea.  hodie fecimus, et avia mea docebat et docet nos quomodo ludere nomine "pontus" ludum.  vinci hodie, tandem, post duo annos!

...et infra, inspice quod inveni hodie domi parentum meorum, ha!



Saturday, August 3, 2013

ergo, hic sum.

multum queror in hac pagina - cavete

adsum et aderam hanc totam aestatem cum parvula nostra, melia rea.  et adhuc loquitur latine?  nondum.  non omnino.  illa dicit "mama" (quod verbum extat ambo anglice et latine) sed etiam "dada" pro patre suo, et "no" vel "nononono" quod potest intellegi ut "non" quod est verbum latinum.  aliquando quoque dicit "hi" et hodie etiam "bye" et manu significationem indocavit.  et tristis fui, et sum.

munus intergrum est mihi.  non possum adesse cum parvula plusquam duo vel tres horas die, nisi finibus hebdomadis.  totam diem audit et audiet verba anglica, et deinde, non plusquam tres horas latine.  sed latine non loquor tres horas.  loquor quoque cum marito, cum custodibus eius, cum ministris, paene cum omnibus aliis hominibus.  et audimus autoraeda musicam anglicam.  possum vitare, et fortasse debeo - nescio.  noxiam et consciam sentio me cum audio musicam anglicam cum minima nostra.  et libri.  quam plurimi libri anglice scripti sunt.  ergo, non etiam possum legere multum ei.

~de libris latinis solitis parvulam~
aliquot libri sunt latine, sed non multi simpliciores sunt, et non omnino paginis satis duris tabulis, sed tantum cartis facti sunt libri.  ergo, facio aliquot, deinde invenio errores.  et melia rea amat carpere partes chartae, in quibus sunt scripta verba latina, ex tabula :/ ergo, oportet me destinare iterum verba latina ad paginas et invenire tempus in quo possum corrigere errores et affingere verba meliora in libros.
~finis de libris~

ergo, etiamsi tantummodo latine loquor (ut facio) cum parvula, dubito satis fore ut sciat illa quoque latine loqui.  et, est magni momenti mihi.  appulsus meus in vita eius non multum est vel erit.

et nunc loquor et de lingua et de aliis maioribus momentis.  velim ostendere eam quomodo orare Iesui, et quomodo bene homines amare, et discrimen inter veritatem et mendacium.

et si totam vitam eius latine loquor, et nihil ei referret, verba ipsa et significationes eorum non referrent.

impleo dies cum adulscentibus ut magistra per totam diem, docentem latinas litteras, loquendum, et cetera, sed peperi infantem et non licet mihi implere dies meos cum illa?

intellege hoc: amo munus meum.  omnino amo docere totam diem cottidie adulscentes.  tantum desidero meliam.  sentio me amittere dies et annos eius.

aliquando puto me loqui latine cum illa frustra.  non bene loquor, et multos errores facio.  et in fine, illa non poterit latine loqui, etiam minus, legere.

amicae meae dicunt hoc esse nullius momenti.  dicunt me habituram esse appulsum cum eo, et non referre num loquitur latine.  non omnino solacium est. et vellicat me socrus - non solet hoc facere, sed aliquando fit.  et oportet me satis benigne respondere :) nonne?

ergo, proxima hebdomade, reveniam ad scholam.  docebo discipulos toto corde. melia rea crescet, et paulo, vere similiter, latine intelleget.  fortasse etiam plures filios - et deinde fortasse licebit mihi domum manere partem hebdomadis.  videbimus.

et quid de Iesu?  scio me oportere docere proximum annum.  nullum dubium habeo.  etiam licet mihi paulo tristis esse de re.  nescio causam docendo, nisi esse fas/numen/voluntas Iesui.  (nunc me putas dementem esse ha.). ergo faciam.

ergo hic sum.

Sunday, July 28, 2013

de nartando in lacuo


duo dies abhinc, ego et alii adfuerunt apud lacum, et feliciter poteram me exercere nartando!

iucundissimum fuit mihi.  cum essem puella, vivebamus ego et familia mea (duo sorores maiores natu et ambo parentes) apud lacum kentuckensem, in kentuckiae parte occidentale.  habebamus scapham in quo pater agebat dies ut piscator, et vecta eram scapha nartis.

in his duobus imaginibus, nartabam narta, id est uno instrumento natrando.

valere iubeo vos!


Saturday, July 27, 2013

cogitationes de conventiculo 2013, pars prima

hanc hebdomadem erat conventiculum lexintoniense, et heri fuit dies ultimus. tristis sum quod desidero amicos meos latine loquentes.

possum loqui latine, et generaliter intellegi. difficilius est mihi omnes alios intellegere, sed saepe rogo roganda eis. ...et saepe tantum non intellego sententia eorum, praecipue in gregibus. saepe taceo in gregibus. nolo alios taedio affectos esse mea causa. et possum legere. si scripta sunt simpliciora, possum intellegere. sed saepe oportet me invenire vocabula multa in lexico, et cogitare de partibus verborum, et lentissime lego. quoque, verba in paginis sunt scripta, et non possum rogare roganda scriptori.

proximo anno, volo plus intellegere, celerius legere et melius intellegere prima facie. volo COGITARE ALTIUS et non tantum de significationibus verborum, sed de implicationibus et volo quoque responsa mea fingere. possum loqui et loquor de rebus firmis in mundo generaliter nunc. volo cogitare altius.

fides spes & caritas


pariete nostro :) in triclinio

pinxi tria specula quodam pigmento atro, et nunc possum scribere calce.

Friday, July 26, 2013

imberes

aliquo die in conventiculo, vehementer pluebat.  oportebat me et meliam ream vehi autoraeda nostra rursum domum.  ahahaha spero tibi placere!

meridiario

hodie, adsum lacuo cum marito filiola et amicis in grege nomine vita iuvenis. sunt nunc in scapha, sed oportebat meliam ream meridiari. ergo illa dormit in tentorio, et ego et maritus in pensule grabato.



Saturday, September 4, 2010

cogitationes de egoismo

in studio Bibliae sacrae (grex quae semel hebdomade competit abhinc quattor annos), locutae sumus de idoliis typicis in vitis nostris. generaliter de egoismo locutae sumus (et de rebus specialibus), et quomodo pugnandum sit. dicebatur responsum esse alios ministrare.

nonne pulchrae sumus?  :)

mane hodie legebam in Biblia sacra, capite quinto Matthaei, versus 38-48.  dicebam in capite meo, "non est aequum!  quid de finitibus?"  putabam de rebus nuper dictis in grege nostro, et etiamsi, et praecipue si, non aequum sit, oportet alios servare, oportet ministrare.

beneficium est mihi, non aliis.  gratia vocatur.  dare ad quem non potest remunerare, et diligere ad quem non potest correspondere.  haec egoismum pugnant.

"diligite inimicos."  censeo me non habere multos inimicos.  fortasse audivistis multa, et putabatis, ut ego, "o, bene, scilicet" et in via perrexistis.  quid de his verbis similibus: deligite qui te odit.  qui de te loquuntur.  qui de familia tua loquuntur.  qui ad te male spectant.  hmm.

nonne est verum me accepisse gratiam, praecipue cum non possem remunerare et correspondere?  spero me recordaturam esse, cottidie.

Thursday, September 2, 2010

dies laboris

feria erit hac fine hebdomadis: dies laboris!  commota sum quod videbo et agam totam finem hebdomadis cum familia mea, praecipue filiis filiaque sororum!

nonne laetant?
aliquando pugnant, sed amant inter se.

desidunt inter se, quod Grant (ruber minor), ruber filius sororis Katy,
habitat cum parentibus in Knoxville, et Maddie Lexintoniae.

cum complectant, cadere solent et aliquis lacrimare incipit.
nihilominus, fruuntur unoquoque, procul dubio.

non bene poteram auferre; ergo est imago parva,  eis gratias.

quoque est filius Mandy, qui est frater Maddie.  matertera pessima sum!
quod imagines eius careo in instrumenta photomachina mea!


nomen est ei Miller Chiles Stone, et natus est menses tres, mense Maii die sedecima.
amat dormire et sumere lac, et rarissime lacrimat (dissimillime fuit sua sorore Maddie).

nonne iam est Maddie optima soror?

sunt quoque in familia mea sorores veteriores (ut bene scitis) Mandy Katyque...

Mandy est in media nostrum (aetate et imagine),
et consultat et communicat familias et filias Lexintoniae.

Katy (destra parte, et veterrima nostrum)
apud Universitatem Tennessiensis docet ut doctor litterarum priscarum Americanarum.

...et mariti sororum (et mei).

aliquando pugnant, sed inter se amant.
cum complectant, cadere solent et aliquis lacrimare incipit...

iocor :)

Matthaeus est in sinistra parte, et apud Sperry Van Ness laborat
in emendo et vendendo contractus.  noli rogare eum plus, quod placet loqui!

Darrin, ruber maior, est exercator turmae feminarum adulscentum apud Maryville College.
primus annus est ei ut exercator capitalis, et optimus est!
iam scitis quanto placet mihi corbifollem spectare et ludere!

nonne est pulcherrimus?

iam agnoscitis maritus meus, Kristianus.
celeriter scribam; habet munerem apud Henry Clay ut magister artum humanitatumque.
amamus ducere vitam iuvenem in hac schola superiore una.
hic sunt imagines parentum meorum, quos valde amo!

pater meus saltator est optiumus, ut videtis!

et materi et mihi placet eadem calciamenta!

tandem.  nomen est aviae meae Lucia Holland.
nomen est mihi Lucianna Holland quoque.  spero me futuram esse sicut eam.  non iocor.  incredibilis est illa in omnibus modis.  amat Iesum, amat familiam, et crescit familiam, laborante ut femina circa annos 1940os.
nonne est mirable auditu?


in imagine ridemus de nuce in manibus.  re vera.  "aliquid novum" fuit mihi.
noli me rogare ubi posui per caeremonium.
"fortunatum est!" dixit.  o Avia.

non possum expectare agere ferias cum familia mea!!

Thursday, August 12, 2010

castra aestiva

ut plures scitis, voluntaria sum in ministerio vel diaconia nomine vita iuvenis.  sumus duces sex (ego, Kristianus, Clinton, Brad, Shannon, Donielle), et habemus conventus duo in hebdomade discipulis apud quamdam scholam nomine Henry Clay.  Nomen huic castris est Pons Saxosa in Virginia.

cursus obstaculorum

follis volatilis certamen (in quo induti sumus vestimentis insolitis)



cursus altus funum


carnelevarium. videsne post nos conceptaculum aquae?!  et placentum in facie mea??  hae discipulae sunt culpandae!

 saltatio quadrata

et nos in quadam arbore, die quarto mensis Iulii


birotae. haec imago capta est post iter birotum difficilimum et iucundissimum
totae vitae meae!

tandem, die ultimo, est imago gregis totius Henry Clay discipulis in collo

ante fecimus iter domum, ascendimus ultimo vice arborem

Wednesday, August 11, 2010

primo die docendi

salvete omnes!  gaudeo quod incepi docere hodie, et magnopere mihi placebat!  discipuli sunt optimi (saltem in die primo), et non dum est mihi difficile, quod tantum doceo unam scholam in schola superiore, nomine Lafayette.  docebam viginti minutas Latine in initio, et placebat eis, quod imagines pinxi in tabula et picturas photographicas ostendi ipsae.  et rogavi num intellexissent, et affirmaverunt.  et quidam dixerunt placere!  bene.  dien nonnulla negotia perficienda fuerunt, et Anglice scilicet perfecimus.  postea, inceperunt ludere "Signum" id est ludus in quo homines adsunt in domo Romana, qui volunt invinere percussorem (et quo instrumento et in quo loco).

SIGNUM

Domina Rubra, Dux Flavus, Domina Alba, Augur Viridis, Domina Pavo, Professor Prunumque

quis, tua sententia, victimam occidit?

Wednesday, July 21, 2010

diploma


tamen, diplomatem accepi, et curriculum instituti studiis latinis provehendis superavi nuper, et curriculum MATWL quoque. familia me laudat, et me superavisse curricula gaudet! veresimiliter, familia et maritus gaudent quia non anxiam ero propter scholas meas. et valde spero eos rectissime putare! nolo fessa tristisque esse. videtis, munus est mihi temporale Autumnale, et valde volo bene legere, docere, et dormire. etiamsi bene docebo, valde in via media vitam meam succedere volo. videbimus.


ecce, adsum!


vinci! gaudeo! epistulas nonnullas gratias agendas scripsi, quia diplomatem nuper accepi. et usa sum signis ipsis!

Monday, April 5, 2010

de signis

haec signa mihi placent. haha est fabula longa...vides, est certamen quoddam. amica mea cui nomen est Rachel narravit mihi de signis ipsis. cum scribo de signis illis, vincere certamen possim! (an, fortasse). fortasse aliquid Latine scriberi possit? nihilominus, oportet me quaedam signa huius generis accipere, aliquomodo.

Sunday, March 28, 2010

dies primus feriarum nostrarum


in aeroplano lati sumus super oceanum Pacificum ad Tokyo Japan, et haec imago est huius itineris.

advenimus, et dona fuerunt! theobroma et crustules propria Guam!


donavimus indusia Kentukienses Tarae et Ericho, et spectabamus ludum corbofolis Kentukienses (sed proh dolor, victi sumus.)

ambulavimus per silvam pulchram et pluviam, usque ad litus. natabamus in “Sella Bay” et pisces spectabamus. poteramus spectare sub aqua, et aliquot pisces electrici caerului - mirable visu!

ambulavimus et spectavimus cannones Hispanos et poteramus spectare litus saxis.


viri, an pueri, quidquid vis, sunt amici nunc. Erichus amicus Tarae est, flavus brevis fortisque, et saepe ridet. nunc amici sunt Kristianus et Erichus, quia possunt inurbani esse, et rident et conantur iocari.



non omnino mihi placet salmonei pisces cocti, sed ut apparet, maxime mihi placet salmonei pisces non cocti! cenabamus ferculum “sashimi” nomine, et optime sapit!



nunc est die secundo, et surrexi mane et arcum coloribus vidi super marem!

Kristianus et ego relaxamus mane hodie, ante prandio, nam iam galettas coquimus. moxmox esse hospites fingemus apud deversorium Sheraton nomine, ut natemus in piscina illorum. et fortasse ambulabimus ad litus.

Thursday, March 18, 2010

furor martii

et ut incipit: furor Martii. mensis Martius dilectus est mihi, quia spectare corbifolium mihi maxime placet. pater meus, qui exercitator corbifolarum turmarum apud gymnasios paucos per plusquam annos trigenti, erat pars turmae Kentukienses anno 1972°. recte scribo: illius (id est patris) exercator erat Adolph Rupp, et pater meus erat pars huius ultimae temporis exercendi! tantum semel in ludo ludebat, quia "in-abulator" fuit. cum vivebam et crescebam, semper recordor me spectare et clamare, ludis succendentibus. est causa nunc sim amator corbifollis.

nunc, est iucundissime mihi (et Kristiano) spectare Kentukienses turmam. hoc anno est optima turma, et victores certaminis praeclari!

 

et dilectus athleta est mihi Patricus Patterson! ille, tantum in annis tribus, diplomam accipiet! (sicut ego!) fortasse est cur ille est dilectus meus :) sed hoc est verum: athletae Kentukienses hoc anno sunt optimi discipuli. et ille athleta, Ioannes Paries nomine, optimas notas in totam turmam habet! mirable auditu! hoc est bonum. sunt docti, et diligentissime laborat, in conclave scholastica et in ludis. hoc optimum est!