Thursday, August 8, 2013

portando onera

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Galatas 6:2

pondus est cordi meo hac nocte.

vita iuvenis, beneficium est mihi quod dux sum gregis "vita iuvenis" nomine.  saepe adsum cum puellis adulescentibus.  totum annum, semel hebdomade solemus congrediri apud popinam vel domum nostram et loquemur de Iesu, de scripturos sanctos, de capitibus librorum, de vitis (et nonnumquam de vitiis) nostris, de quaestionibus, et ceteris.

aliter, soleo adesse cum his puellis locus publicis, apud ludos eorum, ubique, quandocumque.  hac nocte, ego et quaedam puella (quam amo, et amo omnes, et praecipue eam, cui nomen erit vobis ignotum) et illa est christiana, et est nata tantum sedecim annos.

periculum est ei, quod non bene se habet.  simpliciter, illa vult macram esse, et solet de corpore suo sollicitari.  sumet cibos edere, deinde cibos trahere ex corpore suo.

haec puella est exemplaris in omnibus rebus - in scholis, in amicitia, in fide - et secretum habebat hoc unum annum.  nuperrime parentes invenerunt secretum, et cras ferent eam ad medicam eius.  puella mihi dixit, et tantum audiebam, et hortabar, et roganda ponebam.  temptabam illam optimam puellam bene amare.

oro pro illa et tempto "portare onera" eius.

habeo amicos in vita mea (gratias Iesui ago) qui onera mea portant.  maritus, familia mea et amicae quaedam.  etiam in aliquo sensu, vos (haha si aliquis legit).  exempli gratia, inspice "ergo hic sum" in indice huius blog.

bene.  volebam dicere aliter hac nocte, sed fortasse sufficiunt res minutales.  gratias quod legistis.

No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.