Saturday, August 3, 2013

ergo, hic sum.

multum queror in hac pagina - cavete

adsum et aderam hanc totam aestatem cum parvula nostra, melia rea.  et adhuc loquitur latine?  nondum.  non omnino.  illa dicit "mama" (quod verbum extat ambo anglice et latine) sed etiam "dada" pro patre suo, et "no" vel "nononono" quod potest intellegi ut "non" quod est verbum latinum.  aliquando quoque dicit "hi" et hodie etiam "bye" et manu significationem indocavit.  et tristis fui, et sum.

munus intergrum est mihi.  non possum adesse cum parvula plusquam duo vel tres horas die, nisi finibus hebdomadis.  totam diem audit et audiet verba anglica, et deinde, non plusquam tres horas latine.  sed latine non loquor tres horas.  loquor quoque cum marito, cum custodibus eius, cum ministris, paene cum omnibus aliis hominibus.  et audimus autoraeda musicam anglicam.  possum vitare, et fortasse debeo - nescio.  noxiam et consciam sentio me cum audio musicam anglicam cum minima nostra.  et libri.  quam plurimi libri anglice scripti sunt.  ergo, non etiam possum legere multum ei.

~de libris latinis solitis parvulam~
aliquot libri sunt latine, sed non multi simpliciores sunt, et non omnino paginis satis duris tabulis, sed tantum cartis facti sunt libri.  ergo, facio aliquot, deinde invenio errores.  et melia rea amat carpere partes chartae, in quibus sunt scripta verba latina, ex tabula :/ ergo, oportet me destinare iterum verba latina ad paginas et invenire tempus in quo possum corrigere errores et affingere verba meliora in libros.
~finis de libris~

ergo, etiamsi tantummodo latine loquor (ut facio) cum parvula, dubito satis fore ut sciat illa quoque latine loqui.  et, est magni momenti mihi.  appulsus meus in vita eius non multum est vel erit.

et nunc loquor et de lingua et de aliis maioribus momentis.  velim ostendere eam quomodo orare Iesui, et quomodo bene homines amare, et discrimen inter veritatem et mendacium.

et si totam vitam eius latine loquor, et nihil ei referret, verba ipsa et significationes eorum non referrent.

impleo dies cum adulscentibus ut magistra per totam diem, docentem latinas litteras, loquendum, et cetera, sed peperi infantem et non licet mihi implere dies meos cum illa?

intellege hoc: amo munus meum.  omnino amo docere totam diem cottidie adulscentes.  tantum desidero meliam.  sentio me amittere dies et annos eius.

aliquando puto me loqui latine cum illa frustra.  non bene loquor, et multos errores facio.  et in fine, illa non poterit latine loqui, etiam minus, legere.

amicae meae dicunt hoc esse nullius momenti.  dicunt me habituram esse appulsum cum eo, et non referre num loquitur latine.  non omnino solacium est. et vellicat me socrus - non solet hoc facere, sed aliquando fit.  et oportet me satis benigne respondere :) nonne?

ergo, proxima hebdomade, reveniam ad scholam.  docebo discipulos toto corde. melia rea crescet, et paulo, vere similiter, latine intelleget.  fortasse etiam plures filios - et deinde fortasse licebit mihi domum manere partem hebdomadis.  videbimus.

et quid de Iesu?  scio me oportere docere proximum annum.  nullum dubium habeo.  etiam licet mihi paulo tristis esse de re.  nescio causam docendo, nisi esse fas/numen/voluntas Iesui.  (nunc me putas dementem esse ha.). ergo faciam.

ergo hic sum.

No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.